- SANGUIS
- SANGUISnobilissima animalis pars, nam anima cuiusque carnis in sanguine est Levit. c. 17. v. 11. imo cuiusque carnis anima, Sanguis eius est, Gen. c. 9. v. 4. et Levit. loc. cit. v. 14. hinc sacrificiorum in V. T. nervus fuit ac medulla. Ego vero destinaut eum (sanguinem) vobis in altari, ad expiationem saciendam pro ammis vestris: Nam Sanguis is (est) qui pro anima expiationem facit; eod. c. v. 11. Quare illum, velut sibi proprium, vindicans hominis peccatô laesum Numen, non solum cum victimarum sanguine peccatoribus nihil commune esse voluit, sed et iisdem reliquorum quoque animalium, quae sacrificiis inepta erant, esu gravissimâ sub poenâ interdixit: sdcirco filii Israelis, nulla anima ex vobis comedito sanguinem, Levit. c. cit. v. 12. sicque quidquid in mundo Sanguinis erat, severi adeo interdicti can cellis circumstripsit, et ab hominis aviditate praestitit immune, usque ad tempus illud, quô Sanguis is fundendus erat, qui non typicam solum, sed et realem praestaret peccatorum propitiationem. Accessêre vero et aliae rationes, cur esum hunc voluerit olim esse vetitum DEUS: Namque et a saevitia hôc pactô populum suum dehortari voluit coque magis absterrere a fundendo humano sanguine, quod etiam britorum sanguinem velut sanctum ac inviolabilem iussisset esse: et ab Idololatris sic secernere, qui in sacris suis, victimarum sanguine collectô, circa illum conveniebant, eoque, in Idolorum suorum honorem, vescebantur; quemadmodum et Magicis artibus dediti, sanguinis, humani inprimis, beneficiô e Diabolo futura solebant sciscitari. Vide etiam supra ubi de veterum Christianorum Conventiculis. Idcoque si quae bestia aut avis venando capta esset, ut comederetur, primum effundi sanguinem eius eumque tegi pulvere, praecepit Deus, v. 13. cap. Saepius memorati. Aptus vero sacrisiciis sanguis erat vaccarum, taurorum, vitulorum, ovium, caprarum ac haedorum, columbarum et turturum: Passerum enim genus vix immolabatur, vide Levit. c. 14. Adeoque bestiarum solum in sacris sangumem Deus fundi iubens, omnem ἀνθρωποθυσίαν sibi abominatiom esse testatus est, quô piaculô ac infandâ et crudeli devotione, Satan apud Gentes coli voluit; tum ex prava imitatione sacrificiorum Abrahami ac Iephthae; tum ut fidem ac exspectationem sacrificii CHRISTI, quod solum expiatorium fore noverat, paulatim eradicaret; illumque Sanguinem, qui Deum placaturus erat, aliorum hominum communione vilem promiscuumque redderet. In odlatione autem sacrificiorum, postquam victimae im positae erant manus, seu ab offcrente, seu a Sacerdote, eâ in partes sectâ, Sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur: dein aspergebantur eô Altaris cornua, quodque reliquum erat, adeius pedem effundebatur: (Si avis offerretur, Sacerdotis pollice capite discissô, sanguis ad altaris angulum exprimebatur) vide inprimis Levit. toto 4. etc. Imo praecipuae purificationes Legales, non nisi Sanguinis aspergine peragebantur, quarum 7. ab Eruditis recensitae, hae sunt. I Aspersio superliminaris et duorum postium, facta sanguine agni Pafchalis in Aegypto, Exod. c. 12. v. 22. ut ab Angelo occisore immunes essent Israelitarum aedes. II. Sparsio Sanguinis foederis super Alta re et super ipsum populum, peracta a Mose, sub monte Sinai, Exod. c. 24. v. 6. et 8. Ill. Aspersio Sanguinis in consecratione Tabernaculi et Sacerdotum, vestiumque SAcerdotalium, Levit. c. 8. IV. Aspersio eius in sacrificiorum oblatione facta, modo super cornua AltarisHolocaust, modo super Altare Suffitus, modô etiam anti ipsum Sanctuarii velum, Levit. c. 4. v. 7. 17. V. In anniversaria inprimis expiatione, aspersio multiplcx peragebatur. Accipiens cnim Pontifex Maxim. de Sanguine iuvenci, inspergebat digitô suô superficiem ipsius operculi Propitiatorii Orientem versus, idque septem vicibus: deiniugulatô hircô peccati, qui pro populo, inferebat Sangninem eius intrd ipsum veium et faciens similiter, inspergebat eôipsum operculum Propitiatorium et ante operculum Propitiatorium: Postea exiens, ipsum Altare sanguine tum Iuvenci, tum hirci illius, totidem vicibus aspergebat, sicque se, populum, locum Sanctum, tentorium Conventus atque Altare ipsum expiabat, Levit. c. 16. toto VI. Aspersio septuplex aviculae mundae sanguine facta, quum quis a lepra erat purgandus, Levit. c. 14. v. 7. Ultima fiebat in purificatione immundorum. Sic ut, sub Lege, omnia fere Sanguine purificarentur, et absque Sanguinis effusione nulla fieret remissio, Hebraeor. c. 9. v. 22. Circa quae omnia gravissimus Iudaeorum error fuit olim hodieque, quod putarent, victimarum nidore ac Sanguine delectari Dcum, eumque carnem boum edere ae ac arietum sanguinem bibere, ut Psalmographus eos castigat ac irridet, Psalmo 50. v. 13. quodque existimarent (ut et Sociniani hac in parte Iudaizantes faciunt) pereas, tamquam veras remissionis causas, accedente confessione ac paenitentia, peccata expiari: cum, ut Apostolus urget Hebr. c. 10. v. 1. 4. per ea potius peccatorum anniversaria fieret commemoratio, et impossibile sitper vilem hircorum et vitulorum sanguinem peccata auferri. Conferebat igitur is Sacrificiorum sanguis carnis duntaxat puritatem, Hebr. c. 9. v. 13. ut in externo cultu DEUM adire ac in Sanctuario ipsius versari possent, c. eod. vers. 11, 12, 13. serviebatque praecipue Israelitis, ut altius spectare, et veram ac dignam DEO victimam, in tot Sacrificiorum (quae eô ipsô, quod imperfecta essent, tantô numerô offerri totiesque variari ac repeti iubebantur) Sanguine prospectare assuescerent. Proin, Sanguine vere propitiatoriô Filii Dei, 1. Ioh. c. 1. v. 7. imo proprio ipsius Dei, Actor. c. 20. v. 28. ultimis temporibus, in cruce fusô, cuius umbra solum ac typus omnis victimarum V. T. Sanguis erat: totô Levitici cultus apparatu sensim evanescente, et Templi denique ruinâ penitus abolitô, nullius creaturae sanguinem porro Deus poscit, eum, qui sacrificiô se iam pollueret, et Sanguinis istius reum et coram se, velut homicidam ac idololatram, habiturus, iuxta Esaiae c. 66. v. 3. Qui iugulat taurum, percutit virum; qui sacrificat parvam pecudem, decervicat canem. Unde laxatus de Sanguinis esu Interdicti rigor, et iniunctus Sanguinis IESU CHRISTI potus, aliam plane rebus N. T. faciem induxit, cumque hic unus anmarum nostrarum Medicina sit, eius, ut et Corporis CHRISTI, symbola incruenta ex rebus vitâ carentibus, pane et vinô, constantia, secundum Servatoris nostri institurionem, pie usurpare iubemur, donec venerit. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 11. et Commentar. in Pentateuchum. And. Rivetum in Fxod. passim, Thom. Godvvyn. de Ritihus Hebraeorum Eccl. et Civil. Alios, imprimis Io. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl Ebr. l. 7. c. 1. ut et hîc aliquid, ubi de Pecoris usu acSuffocato, uti de superstitione Veterum circa vim purgandi, sanguim inesse creditam, supra voce Pharmaci: circa sanguinem sepeliendorum, ne illum calcando Manes eorum irritarent, C. Barthium ad Theb. Papin. l. 12. et Commentar. Superstitionum, pecul. c. in foederibus, voce Pollex: et plura apud Iac. Ouzelium Animadversionibus Minuc. pag. 195. et 196. ubi de Armenis, Scythis, Medis, Thebanis, aliis, de coniuratione item Bruti flliorum, Aquiliorum ac Vitelliorum; Catilinae insuper, varia in hanc rem; de aliis vero huc pertinentibus supra lit. h. ubi de derivatis et compositis ex Graeco Αἷμα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.